User:Neqitan/sandbox: Difference between revisions

From FrathWiki
Jump to navigationJump to search
No edit summary
(Blanked the page)
 
Line 1: Line 1:
1
 
1
liber ezrae prophetae secundus, filii sarei, filii azarei, filii helciae, filii sadaniae, filii sadoch, filii achitob,
2
filii achiae, filii phinees, filii heli, filii ameriae, filii asiel, filii marimoth, filii arna, filii oziae, filii borith, filii abisei, filii phinees, filii eleazar,
3
filii aaron, ex tribu levi, qui fuit captivus in regione medorum, in regno artaxerxis regis persarum.
4
et factum est verbum domini ad me, dicens,
5
vade, et nuncia populo meo facinora ipsorum, et filiis eorum iniquitates, quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum :
6
quia peccata parentum ipsorum in illis creverunt. obliti enim mei sacrificaverunt diis alienis.
7
nonne ego eduxi eos de terra aegypti de domo servitutis ? ipsi autem irritaverunt me, et consilia mea spreverunt.
8
tu autem excute comam capitis tui, et proiice omnia mala super illos : quoniam non obedierunt legi meae. populus autem est indisciplinatus.
9
usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli ?
10
reges multos propter eos subverti. pharaonem cum pueris suis, et omnem exercitum eius percussi.
11
omnes gentes a facie eorum perdidi, et in oriente provinciarum duarum populos tyri et sidonis dissipavi, et omnes adversarios eorum interfeci.
12
tu vero loquere ad eos, dicens : haec dicit dominus.
13
nempe ego vos per mare transmeavi, et plateas vobis initio munitas exhibui. ducem vobis dedi moysen, et aaron sacerdotem :
14
lucem vobis per columnam ignis praestiti, et magna mirabilia feci in vobis : vos autem mei obliti estis, dicit dominus.
15
haec dicit dominus omnipotens : coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis :
16
et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis.
17
ubi sunt beneficia, quae praestiti vobis ? nonne in deserto cum esuriretis, proclamastis ad me,
18
dicentes, ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos ? melius nobis fuerat servire aegyptiis, quam mori in deserto hoc.
19
ego dolui gemitus vestros, et dedi vobis manna in escam. panem angelorum manducastis.
20
nonne cum sitiretis, petram excidi, et fluxerunt aquae in saturitate ? propter aestus foliis arborum vos texi.
21
divisi vobis terras pingues : chananaeos, et pherezaeos, et philisthaeos, a facie vestra proieci : quid faciam vobis adhuc : dicit dominus ?
22
haec dicit dominus omnipotens. in deserto cum essetis in flumine amorrhaeo sitientes, et blasphemantes nomen meum,
23
non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aquam, dulce feci flumen.
24
quid tibi faciam iacob ? noluisti obedire iuda. transferam me ad alias gentes, et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
25
quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor.
26
quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
27
non quasi me dereliquistis, sed vosipsos, dicit dominus.
28
haec dicit dominus omnipotens, nonne ego vos rogavi, ut pater filios, et ut mater filias, et ut nutrix parvulos suos,
29
ut essetis mihi in populum, et ego vobis in deum, et vos mihi in filios, et ego vobis in patrem ?
30
ita vos collegi, ut gallina pullos suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis ? proiiciam vos a facie mea.
31
oblationem cum mihi attuleritis, avertam faciem meam a vobis. dies enim festos vestros, et neomenias et circumcisiones repudiavi.
32
ego misi pueros meos, prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis, et laniastis corpora eorum, quorum sanguinem exquiram, dicit dominus.
33
haec dicit dominus omnipotens, domus vestra deserta est : proiiciam vos sicut ventus stipulam,
34
et filii procreationem non facient : quoniam mandatum meum neglexerunt, et quod malum est coram me, fecerunt.
35
tradam domos vestras populo venienti, qui me non audientes credunt : quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
36
prophetas non viderunt, et memorabuntur iniquitatum eorum.
37
testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non-videntes oculis carnalibus, sed spiritu credentes quae dixi.
38
et nunc frater aspice, quae gloria : et vide populum venientem ab oriente,
39
quibus dabo ducatum abraham, isaac, et iacob, et osee, et amos, et michaeae, et ioel, et abdiae, et ionae,
40
et nahum, et habacuc, sophoniae, aggaei, zachariae, et malachiae, qui et angelus domini vocatus est.
2
1
haec dicit dominus : ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
2
mater quae eos generavit, dicit illis, ite filii, quia ego vidua sum et derelicta.
3
educavi vos cum laetitia, et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram domino deo vestro, et quod malum est coram eo, fecistis.
4
modo autem quid faciam vobis ? ego vidua sum et derelicta : ite filii, et petite a domino misericordiam.
5
ego autem te pater testem invoco super matrem filiorum, qui noluerunt testamentum meum servare,
6
ut des eis confusionem, et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
7
dispergantur in gentes nomina eorum, deleantur a terra : quoniam spreverunt sacramentum meum.
8
vae tibi assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim sodomae et gomorrhae,
9
quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum : sic dabo eos, qui me non audierunt, dicit dominus omnipotens.
10
haec dicit dominus ad ezram, nuncia populo meo, quoniam dabo eis regnum hierusalem, quod daturus eram israel.
11
et sumam mihi gloriam illorum, et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
12
lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt, neque fatigabuntur.
13
ite, et accipietis. rogate vobis dies paucos, ut immorentur. iam paratum est vobis regnum : vigilate.
14
testare caelum et terram. contrivi enim malum, et creavi bonum, quia vivo ego, dicit dominus.
15
mater amplectere filios tuos, educa illos in laetitia. sicut columba confirma pedes eorum : quoniam te elegi, dicit dominus.
16
et resuscitabo mortuos de locis suis, et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in israel.
17
noli timere mater filiorum : quoniam te elegi, dicit dominus.
18
mittam tibi adiutorium pueros meos isaiam, et ieremiam, ad quorum consilium sanctificavi, et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus,
19
et totidem fontes fluentes lac et mel : et montes immensos septem, habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo filios tuos.
20
viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orphanum tuere, nudum vesti,
21
confractum et debilem cura, claudum irridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte.
22
senem et iuvenem intra muros tuos serva :
23
mortuos ubi inveneris, signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
24
pausa et quiesce populus meus, quia veniet requies tua.
25
nutrix bona nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
26
servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet : eos ego enim requiram de numero tuo.
27
noli fatigari. cum enim venerit dies pressurae et angustiae, alii plorabunt : et tristes erunt : tu autem hilaris et copiosa eris.
28
zelabunt gentes, et nil adversus te poterunt, dicit dominus.
29
manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
30
iucundare mater cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit dominus.
31
filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de lateribus terrae, et misericordiam cum illis faciam : quoniam misericors sum, dicit dominus omnipotens.
32
amplectere natos tuos usque dum venio, et praestem illis misericordiam : quoniam exuberant fontes mei, et gratia mea non deficiet.
33
ego ezras praesceptum accepi a domino in monte oreb, ut irem ad israel : ad quos cum venirem, reprobaverunt me, et respuerunt mandatum domini :
34
ideoque vobis dico gentes, quae auditis, et intelligitis, expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis : quoniam in proximo est ille, qui in fine saeculi adveniet.
35
parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.
36
fugite umbram saeculi huius : accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
37
commendatum donum accipite et iucundamini, gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.
38
surgite et state et videte numerum signatorum in convivio domini.
39
qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a domino acceperunt.
40
recipe sion numerum tuum, et conclude candidatos tuos qui legem domini compleverunt.
41
filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus. roga imperium domini ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
42
ego ezras vidi in monte sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis collaudabant dominum.
43
et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur : ego autem miraculo tenebar.
44
tunc interrogavi angelum, et dixi : qui sunt hi, domine ?
45
qui respondens dixit mihi : hi sunt qui mortalem tunicam deposuerunt, et immortalem sumpserunt, et confessi sunt nomen dei : modo coronantur, et accipiunt palmas.
46
et dixi angelo : ille iuvenis, quis est, qui eis coronas imponit, et palmas in manus tradit ?
47
et respondens dixit mihi : ipse est filius dei, quem in saeculo confessi sunt : ego autem magnificare eos cœpi, qui fortiter pro nomine domini steterunt.
48
tunc dixit mihi angelus : vade, annuncia populo meo, qualia et quanta mirabilia domini dei vidisti.
3
1
anno tricesimo ruinae civitatis eram in babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum :
2
quoniam vidi desertionem sion, et abundantiam eorum qui habitabant in babylone.
3
et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad altissimum verba timorata,
4
et dixi : o dominator domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo,
5
et dedisti adam corpus mortuum : sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivus coram te :
6
et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret.
7
et huic mandasti diligere viam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus eius, et natae sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus.
8
et ambulavit unaquaeque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant praecepta tua.
9
iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes saeculum, et perdidisti eos.
10
et factum est in unoquoque eorum, sicut adae mori, sic his diluvium.
11
dereliquisti autem unum ex his noe cum domo sua, et ex eo iusti omnes.
12
et factum est, cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas : et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
13
et factum est cum iniqui-tatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his, cui nomen erat abraham.
14
et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam :
15
et disposuisti ei testamentum aeternum, et dixisti ei, ut non umquam derelinqueres semen eius. et dedisti ei isaac, et isaac dedisti iacob et esau.
16
et segregasti tibi iacob, esau autem separasti. et factus est iacob in multitudine magna.
17
et factum est cum educeres semen eius ex aegypto, adduxisti super montem sina.
18
et inclinasti caelos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti saeculum,
19
et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terraemotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini iacob legem, et generationi israel diligentiam.
20
et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.
21
cor enim malignum baiulans primus adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt.
22
et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis : et discessit quod bonum est, et mansit malignum.
23
et transierunt tempora, et finiti sunt anni : et suscitasti tibi servum nomine david,
24
et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes.
25
et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem,
26
in omnibus facientes sicut fecit adam et omnes generationes eius. utebantur enim et ipsi corde maligno.
27
et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum.
28
numquid meliora faciunt, qui habitant babylonem ? et propter hoc dominabitur sion ?
29
factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus : et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum :
30
quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti.
31
nihil memini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit babylon quàm sion ?
32
aut alia gens cognovit te preeter israel ? aut quae tribus crediderunt testamentis tuis, sicut iacob ?
33
quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum.
34
nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in saeculo : et non invenietur nomen tuum, nisi in israel.
35
aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram ? aut quae gens sic observavit mandata tua ?
36
hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
4
1
et respondit ad me angelus, qui missus est ad me, cui nomen uriel,
2
et dixit mihi, excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et comprehendere cogitas viam altissimi.
3
et dixi : ita domine meus. et respondit mihi, et dixit : tres vias missus sum ostendere tibi, et tres similitudines proponere coram te.
4
de quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam, quam desideras videre, et docebo te, unde sit cor malignum.
5
et dixi : loquere domine meus. et dixit ad me : vade pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem, quae praeteriit.
6
et respondi, et dixi : quis natorum poterit facere, ut me interroges de his ?
7
et dixit ad me : si essem interrogans te, dicens : quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi :
8
diceres mihi fortassis, in abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in caelum umquam ascendi.
9
nunc autem non interrogavi te, nisi de igne, et vento, et die, per quem transisti, et a quibus separari non potes : et non respondisti mihi de eis.
10
et dixit mihi : tu quae tua sunt, tecum coadolescentia, non potes cognoscere :
11
et quomodo poterit vas tuum capere altissimi viam, et iam exterius corrupto saeculo intelligere corruptionem evidentem in facie mea ?
12
et dixi illi : melius erat nos non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re.
13
et respondit ad me, et dixit : proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem.
14
et dixerunt : venite et eamus, et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nobis, et faciamus nobis alias silvas.
15
et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem, et dixerunt : venite ascendentes, debellemus silvas campi, ut et ibi consummemus nobismetipsis aliam regionem.
16
et factus est cogitatus silvae in vanum, venit enim ignis, et consumpsit eam.
17
similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim arena, et prohibuit eos.
18
si enim esses iudex horum, quem inciperes iustificare, aut quem condemnare ?
19
et respondi, et dixi : utique vanam cogitationem cogitaverunt. terra enim data est silvae, et mari locus portare fluctus suos.
20
et respondit ad me, et dixit : bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimetipsi ?
21
quemadmodum enim terra silvae data est, et mare fluctibus suis : sic qui super terram inhabitant, quae sunt super terram intelligere solummodo possunt : et qui super caelos quae super altitudinem caelorum.
22
et respondi, et dixi : deprecor te domine, ut mihi detur sensus intelligendi.
23
non enim volui interrogare de superioribus tuis, sed de his quae per-transeunt per nos quotidie. propter quid israel datus in opprobrium gentibus, quem dilexisti populum, datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt :
24
et pertransivimus de saeculo, ut locustae, et vita nostra stupor et pavor, et nec digni sumus misericordiam consequi.
25
sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos ? et de his interrogavi.
26
et respondit ad me, et dixit : si fueris plurimum scrutatus, frequenter miraberis : quoniam festinans festinat saeculum pertransire,
27
et non capit portare, quae in futuris temporibus iustis repromissa sunt : quoniam plenum iniustitia est saeculum hoc et infirmitatibus.
28
de quibus autem interrogas, dicam : seminatum enim est malum, et necdum venit destructio ipsius.
29
si ergo non inversum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ubi seminatum est bonum.
30
quoniam gramen seminis mali seminatum est in corde adam ab initio : et quantum impietatis generavit usque nunc, et generat usque cum veniat area ?
31
aestima autem apud te gramen mali seminis, quantum fructum impietatis generavit :
32
quando secatae fuerint spicae, quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere ?
33
et respondi et dixi : quomodo, et quando haec ? quare modici et mali anni nostri ?
34
et respondit ad me, et dixit mihi : non festines tu super altissimum. tu enim festinas inaniter esse super ipsum. nam excessus tuus multus.
35
nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis, dicentes, usquequo spero sic ? et quando veniet fructus areae mercedis nostrae ?
36
et respondit ad ea ieremiel archangelus, et dixit : quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum,
37
et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora, et non commovit, nec excitavit usquedum impleatur praedicta mensura.
38
et respondi, et dixi : o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.
39
et ne forte propter nos non impleantur iustorum areae, propter peccata inhabitantium super terram.
40
et respondit ad me, et dixit : vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere partum in semetipsa ?
41
et dixi, non potest domine. et dixit ad me, in inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt.
42
quemadmodum enim illa festinat quae parit effugere necessitatem partus : sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt.
43
ab initio tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.
44
et respondi, et dixi : si inveni gratiam ante oculos tuos : et si possibile est, et si idoneus sum,
45
demonstra mihi, si plusquam praeteritum sit habet venire, aut plura pertransierunt supra quàm futurum est.
46
quid pertransivit, scio : quid autem futurum sit, ignoro.
47
et dixit ad me : sta super dexteram partem, et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
48
et steti, et vidi : et ecce fornax ardens transiit coram me. et factum est, cum transiret flamma, vidi, et ecce superavit fumus.
49
post haec transiit coram me nubes plena aquae, et immisit pluviam impetu multam : et cum transiisset impetus pluviae, superaverunt in ea guttae.
50
et dixit ad me : cogita tibi sicut crescit pluvia amplius quàm guttae, et ignis quàm fumus : sic superabundavit quae transivit mensura. superaverunt autem guttae, et fumus :
51
et oravi, et dixi, putas vivo usque in diebus illis ? vel quid erit in diebus illis ?
52
respondit ad me, et dixit, de signis, de quibus me interrogas, ex parte possum tibi dicere : de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.
5
1
de signis autem : ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo : et abscondetur veritatis via : et sterilis erit a fide regio :
2
et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides, et super quam audisti olim :
3
et erit imposito vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam.
4
si autem tibi dederit altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu, et luna ter in die,
5
et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam, et populi commovebuntur :
6
et regnabit, quem non sperant qui inhabitant super terram, et volatilia commigrationem facient :
7
et mare sodomiticum pisces reiiciet, et dabit vocem noctu, quam non noverant multi. omnes autem audient vocem eius,
8
et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt, et mulieres menstruatae parient monstra,
9
et in dulcibus aquae salsae invenientur, et amici omnes semetipsos expugnabunt : et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum :
10
et quaeretur a multis, et non invenietur : et multiplicabitur iniustitia, et incontinentia super terram.
11
et interrogabit regio proximam suam, et dicet, numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens ? et hoc negabit.
12
et erit in illo tempore, et sperabunt homines, et non impetrabunt : laborabunt, et non dirigentur viae eorum.
13
haec signa dicere tibi permissum est mihi : et si oraveris iterum et ploraveris, sicut et nunc, et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.
14
et evigilavi, et corpus meum horruit valde : et anima mea laboravit, ut deficeret :
15
et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me, et statuit me super pedes.
16
et factum est in nocte secunda, et venit ad me salathiel dux populi, et dixit mihi, ubi eras ? et quare vultus tuus tristis ?
17
an nescis, quoniam tibi creditus est israel in regione transmigrationis eorum ?
18
exurge ergo, et gusta panem, et non derelinquas nos, sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.
19
et dixi ei, vade a me, et non appropies ad me. et audivit, ut dixi : et recessit a me.
20
et ego ieiunavi diebus septem, ululans et plorans, sicut mihi mandavit uriel angelus.
21
et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde,
22
et resumpsit anima mea spiritum intellectus : et iterum cœpi loqui coram altissimo sermones,
23
et dixi, dominator domine ex omni silva terrae, et omnibus arboribus eius, elegisti vineam unicam :
24
et ex omni terra orbis, elegisti tibi foveam unam : et ex omnibus floribus orbis, elegisti tibi lilium unum :
25
et ex omnibus abyssis maris, replesti tibi rivum unum : et ex omnibus aedificatis civitatibus, sanctificasti tibimetipsi sion :
26
et ex omnibus creatis volatilibus, nominasti tibi columbam unam : et ex omnibus plasmatis pecoribus, providisti tibi ovem unam :
27
et ex omnibus multiplicatis populis, acquisivisti tibi populum unum : et ab omnibus probatam legem donasti huic, quem desiderasti populo.
28
et nunc domine, ut quid tradidisti unum pluribus ? et praeparasti super unam radicem alias, et disperdidisti unicum tuum in multis :
29
et conculcaverunt eum, qui contradicebant sponsionibus tuis, quique tuis testamentis non credebant.
30
et si odiens odisti populum tuum, tuis manibus debet castigari.
31
et factum est, cum locutus essem sermones, et missus est angelus ad me, qui ante venerat ad me praeterita nocte,
32
et dixit mihi, audi me, et instruam te : et intende mihi, et adiiciam coram te.
33
et dixi, loquere domine meus. et dixit ad me, valde tu in excessu mentis factus es pro israel : an plus dilexisti eum, quàm qui eum fecit ?
34
et dixi ad eum, non domine, sed dolens locutus sum. torquent enim me renes mei per omnem horam, quaerentem apprehendere semitam altissimi, et investigare partem iudicii eius.
35
et dixit ad me, non potes. et dixi, quare domine ? ad quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem iacob, et defatigationem generis israel ?
36
et dixit ad me, numera mihi quae necdum venerant, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,
37
et aperi mihi clausa promptuaria, et produc mihi inclusos in eis flatus ; demonstra mihi vocis imaginem : et tunc ostendam tibi laborem quem rogas videre.
38
et dixi, dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet ?
39
ego autem insipiens : et quomodo potero dicere de his, quibus me interrogasti ?
40
et dixit ad me, quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt : sic non poteris invenire iudicium meum, aut in fine charitatem, quam populo promisi.
41
et dixi, sed ecce domine tu prope es his qui in finem sunt : et quid facient qui ante me fuerunt, aut nos, aut hi qui post nos ?
42
et dixit ad me, coronae assimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
43
et respondi, et dixi, nec poteras facere eos qui facti sunt, et qui sunt, et qui futuri sunt, in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas ?
44
et respondit ad me, et dixit, non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum eos qui in eo creandi sunt, in unum.
45
et dixi. quo modo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificasti a te creatam creaturam in unum, et sustinebat creatura : poterit et nunc portare praesentes in unum.
46
et dixit ad me, interroga matricem mulieris, et dices ad eam, et si paris, quare per tempus ? roga ergo eam, ut det decem in unum.
47
et dixi, non utique poterit : sed secundum tempus.
48
et dixit ad me, et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus.
49
quemadmodum enim infans non parit ea, quae senum sunt : sic ego disposui a me creatum saeculum.
50
et interrogavi, et dixi, cum iam dederis mihi viam, loquar coram te : nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est : iam senectuti appropinquat.
51
et respondit ad me, et dixit, interroga eam quae parit, et dicet tibi.
52
dices enim ei, quare quos peperisti, nunc non sunt similes his qui ante te, sed minores statura ?
53
et dicet tibi et ipsa, alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt : et alii qui sub tempore senectutis, deficiente matrice sunt nati.
54
considera ergo et tu quoniam minori statura estis prae his qui ante vos :
55
et qui post vos, minori quàm vos, quasi iam senescentes creaturae, et fortitudinem iuventutis praetereuntes. et dixi, rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo, per quem visites creaturam tuam.
6
1
et dixit ad me, initio terreni orbis et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,
2
et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscationum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,
3
et antequam viderentur decori flores, et antequam confirmarentur motae virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,
4
et antequam extollerentur altitudines aeris, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestuarent camini in sion,
5
et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones, et consignati essent, qui fidem thesaurizaverunt :
6
tunc cogitavi, et facta sunt per me solum, et non per alium : et finis per me, et non per alium.
7
et respondi, et dixi, quae erit separatio temporum ? aut quando prioris finis, et sequentis initium ?
8
et dixit ad me, ab abraham usque ad isaac, quando nati sunt ab eo iacob et esau, manus iacob tenebat ab initio calcaneum esau,
9
finis enim huius saeculi esau, et principium sequentis iacob.
10
hominis manus inter calcaneum et manum. aliud noli quaerere ezra.
11
et respondi, et dixi, o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,
12
oro ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum partem mihi demonstrasti nocte praecedenti.
13
et respondit, et dixit ad me, surge super pedes tuos, et audi vocem plenissimam sonitus.
14
et erit sicut commotio, nec commovebitur locus, in quo stes super eum.
15
ideo cum loquitur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum et fundamentum terrae intelligitur,
16
quoniam de ipsis sermo tremiscit et commovetur, scit enim quoniam finem eorum oportet commutari.
17
et factum est, cum audissem, surrexi super pedes meos, et audivi : et ecce vox loquens et sonus eius sicut sonus aquarum multarum,
18
et dixit, ecce dies veniunt et erit quando appropinquare incipiam, ut visitem habitantes in terra :
19
et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas sion.
20
et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire haec signa faciam, libri aperientur ante faciem firmamenti, et omnes videbunt simul,
21
et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes immaturos parient infantes trium et quattuor mensium, et vivent, et suscitabuntur.
22
et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua :
23
et tuba canet cum sono ; quam cum omnes audierint, subito expavescent.
24
et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his : et venae fontium stabunt, et non decurrent in horis tribus :
25
et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis, quibus praedixi tibi, ipse salvabitur, et videbit salutare meum, et finem saeculi vestri.
26
et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium, et convertetur in sensum alium.
27
delebitur enim malum, et extinguetur dolus.
28
florebit autem fides, et vincetur corruptela, et ostendetur veritas quae sine fructu fuit diebus tantis.
29
et factum est, cum loqueretur mihi, et ecce paulatim intuebar super eum ante quem stabam,
30
et dixit ad me haec, veni tibi ostendere tempus venturae noctis.
31
si ergo iterum rogaveris, et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem quam audivi.
32
audita est enim vox tua apud altissimum. vidit enim fortis directionem tuam, et providit pudicitiam, quam a iuventute tua habuisti :
33
et propter hoc misit me demonstrare tibi haec omnia, et dicere tibi, confide, et noli timere,
34
et noli festinare cum prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.
35
et factum est post haec, et flevi iterum : et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres hebdomadas, quae dictae sunt mihi.
36
et factum est in octava nocte, et cor meum turbabatur iterato in me, et cœpi loqui coram altissimo.
37
inflammabatur enim spiritus meus valde, et anima mea anxiabatur.
38
et dixi, o domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens, fiat caelum et terra : et tuum verbum opus perfectum.
39
et erat tunc spiritus, et tenebrae circumferebantur, et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
40
tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen luminosum, quo appareret opus tuum.
41
et die secundo creasti spiritum firmamenti, et imperasti ei ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quaedam sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
42
et tertia die imperasti aquis congregari in septima parte terrae : sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata a deo, et culta.
43
verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
44
processit enim subito fructus multitudinis immensus, et concupiscentiae gustus multiformes, et flores colore immutabili, et odores odoramenti investigabilis, et die tertia haec facta sunt.
45
quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen, stellarum dispositionem :
46
et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
47
quinto autem die dixisti septimae parti, ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, et volatilia, et pisces : et ita fiebat.
48
aqua muta, et sine anima quae dei nutu iubebantur, animalia faciebat, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.
49
et tunc conservasti duas animas : nomen uni vocasti henoch, et nomen secundae vocasti leviathan,
50
et separasti ea ab alterutro. non enim poterat septima pars, ubi erat aqua congregata, capere ea.
51
et dedisti henoch unam partem, quae siccata est tertio die, ut habitet in ea ubi sunt montes mille.
52
leviathan autem dedisti septimam partem humidam, et servasti eam, ut fieret in devorationem quibus vis, et quando vis.
53
sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta, et bestias, et reptilia :
54
et super his adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes, quemque elegisti populum.
55
haec autem omnia dixi coram te domine, quia propter nos creasti saeculum.
56
residuas autem gentes ab adam natas dixisti eas nil esse, et quoniam salivae assimilatae sunt, et quasi stillicidium de vase similasti abundantiam eorum.
57
et nunc domine, ecce, istae gentes quae in nihilum deputatae sunt, cœperunt dominari nostri, et devorare :
58
nos autem populus tuus, quem vocasti primogenitum unigenitum aemulatorem tuum, traditi sumus in manibus eorum :
59
et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus cum saeculo ? usquequo haec ?
7
1
et factum est, cum finissem loqui verba haec, missus est ad me angelus qui missus fuerat ad me primis noctibus,
2
et dixit ad me, surge ezra, et audi sermones, quos veni loqui ad te.
3
et dixi, loquere deus meus. et dixit ad me, mare positum est in spatioso loco, ut esset altum et immensum :
4
erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminibus.
5
quis enim volens voluerit ingredi mare, et videre eum, vel dominari eius : si non transierit angustum, in latitudinem quomodo venire poterit ?
6
item aliud, civitas est aedificata, et posita in loco campestri : est autem plena omnium bonorum.
7
introitus eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris aqua alta :
8
semita autem est una sola inter eos posita, hoc est, inter ignem et aquam, ut non capiat semita, nisi solummodo vestigium hominis.
9
si autem dabitur civitas homini in hereditatem, si numquam antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam ?
10
et dixi, sic domine. et dixit ad me, sic est : et israel pars.
11
propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
12
et facti sunt introitus huius saeculi angusti, et dolentes, et laboriosi : pauci autem, et mali, et periculorum pleni : et labore magnopere fulti.
13
nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi, et facientes immortalitatis fructum.
14
si ergo ingredientes non fuerunt ingressi qui vivunt, angusta et vana haec : non poterunt recipere quae sunt reposita.
15
nunc ergo quare tu conturbaris, cum sis corruptibilis ? et quid moveris tu, cum sis mortalis ?
16
et quare non accepisti in corde tuo quod est futurum, sed quod in praesenti ?
17
respondi et dixi, dominator domine, ecce disposuisti lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
18
iusti autem ferent angusta, sperantes spatiosa. qui enim impie gesserunt, at angusta passi sunt, et spatiosa non videbunt.
19
et dixit ad me, non est iudex super deum, neque intelligens super altissimum.
20
pereunt enim multi praesentes, quia negligitur quae anteposita est dei lex.
21
mandans enim mandavit deus venientibus, quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
22
hi autem non sunt persuasi, et contradixerunt ei, et constituerunt sibi cogitamen vanitatis,
23
et proposuerunt sibi circumventiones delictorum, et super-dixerunt altissimo non esse, et vias eius non cognoverunt,
24
et legem eius spreverunt, et sponsiones eius abnegaverunt, et in legitimis eius fidem non habuerunt, et opera eius non perfecerunt.
25
propter hoc ezra vacua vacuis, et plena plenis.
26
ecce tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa, et apparescens ostendetur quae nunc subducitur terra :
27
et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.
28
revelabitur enim filius meus iesus cum bis qui cum eo sunt, et iucundabuntur qui relicti sunt in annis quadringentis.
29
et erit post annos hos, et morietur filius meus christus, et omnes qui spiramentum habent homines :
30
et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem, sicut in prioribus iudiciis, ita ut nemo derelinquatur.
31
et erit post dies septem, et excitabitur quod nondum vigilat saeculum, et morietur corruptum :
32
et terra reddet quae in ea dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
33
et revelabitur altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt miseriae, et longanimitas congregabitur.
34
iudicium autem solum remanebit, veritas stabit, et fides convalescet,
35
et opus subsequetur, et merces ostendetur, et iustitiae vigilabunt, et iniustitiae non dominabuntur.
36
et dixi, primus abraham propter sodomitas oravit, et moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,
37
et qui post eum pro israel in diebus achaz, et samuelis,
38
david pro confractione, et salomon pro eis qui venerunt in sanctificationem.
39
et elias pro his qui pluviam acceperunt, et pro mortuo ut viveret,
40
et ezechias pro populo in diebus sennacherib, et multi pro multis.
41
si ergo modo quando corruptibile increvit, et iniustitia multiplicata est, et oraverunt iusti pro impiis : quare et nunc sic non erit ?
42
et respondit ad me, et dixit, praesens saeculum non est finis, gloria in eo frequens manet : propter hoc oraverunt pro invalidis.
43
dies enim iudicii erit finis temporis huius, et initium temporis futurae immortalitatis, in quo transivit corruptela :
44
soluta est intemperantia, abscissa est incredulitas : crevit autem iustitia, orta est veritas.
45
tunc enim nemo poterit salvare eum qui periit, neque demergere qui vicit. et respondi,
46
et dixi, hic est sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram adam, vel cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
47
quid enim prodest hominibus in praesenti vivere in tristitia, et mortuos sperare punitionem ?
48
o tu quid fecisti adam ? si enim tu peccasti, non est factus solius tuus casus, sed et noster qui ex te advenimus.
49
quid enim prodest nobis, si promissum est nobis immortale tempus : nos autem mortalia opera egimus ?
50
et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessimi vani facti sumus.
51
et quoniam reposita sunt nobis habitacula sanitatis et securitatis : nos vero male conversati sumus.
52
et quoniam reposita est gloria altissimi protegere eos qui tarde conversati sunt : nos autem pessimis viis ambulavimus.
53
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est securitas et medela :
54
nos vero non ingrediemur. in ingratis enim locis conversati sumus.
55
et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt : nostrae autem facies super tenebras nigrae.
56
non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quòd incipiemus post mortem pati.
57
et respondit, et dixit, hoc est cogitamentum certaminis quod certabit qui super terram natus est homo,
58
ut si victus fuerit, patiatur quod dixisti :si autem vicerit, recipiet quod dico :
59
quoniam haec est vita quam moyses dixit cum viveret, ad populum, dicens, elige tibi vitam, ut vivas.
60
non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis : sed nec mihi qui locutus sum ad eos,
61
quoniam non esset tristitia in perditionem eorum. sicut futurum est gaudium super eos, quibus persuasa est salus.
62
et respondi, et dixi, scio domine, quoniam vocatus est altissimus misericors in eo, quòd misereatur his qui nondum in saeculo advenerunt,
63
et quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius :
64
et longanimis est, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus :
65
et munificus est, quoniam quidem donare vult pro exigentiis :
66
et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt, et qui praeterierunt, et qui futuri sunt.
67
si enim non multiplicaverit misericordias suas : non vivificabitur saeculum cum his qui inhereditabunt in eo.
68
et donat : quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut alleventur hi qui iuiquitatem fecerunt, de suis iniquitatibus non poterit decies millesima pars vivificari hominum.
69
et iudex si non ignoverit his qui curati sunt verbo eius, et deleverit multitudinem contentionum : non fortassis derelinquerentur in innumerabili multitudine, nisi pauci valde.
8
1
et respondit ad me, et dixit : hoc saeculum fecit altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.
2
dicam autem coram te similitudinem ezra. quomodo autem interrogabis terram, et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit : sic et actus praesentis saeculi.
3
multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
4
et respondi, et dixi : absorbe ergo anima sensum, et devora quod sapit.
5
convenisti enim obaudire, et prophetare volens. nec enim tibi datum est spatium, nisi solummodo vivere.
6
o domine, si non permittes servo tuo, ut oremus coram te, et des nobis semen cordi, et sensui culturam, unde fructus fiat, unde vivere possit omnis corruptus, qui portabit locum hominis ?
7
solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es :
8
et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, et praestas membra : conservatur in igne et aqua tua creatio : et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam quae in ea creata est :
9
ipsum autem quod servat, et quod servatur, utraque servabuntur : servataque quandoque iterum reddit matrix, quae in ea creverunt.
10
imperasti enim ex ipsis membris, hoc est mamillis praebere lac fructui mamillarum,
11
ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod, et postea disponas eum tuae misericordiae.
12
enutristi eum tua iustitia, et erudisti eum in lege tua, et corripuisti eum tuo intellectu :
13
et mortificabis eum, ut tuam creaturam : et vivificabis eum, ut opus tuum.
14
si ergo perdideris eum qui tantis laboribus plasmatus est : tuo iussu facile est ordinari, ut et id quod fiebat servaretur.
15
et nunc domine dicam, de omni homine tu magis scis : de populo autem tuo, ob quem doleo :
16
et de hereditate tua, propter quam lugeo : et propter israel, propter quem tristis sum : et de iacob, propter quem doleo :
17
ideo incipiam orare coram te pro me, et pro eis : quoniam video lapsus nostros qui inhabitamus terram.
18
sed audivi celeritatem iudicis qui futurus est.
19
ideo audi vocem meam et intellige sermonem meum, et loquar coram te.
20
initium verborum ezrae priusquam assumeretur : et dixi, domine, qui inhabitas saeculum, cuius oculi elevati in superna et aere :
21
et cuius thronus inaestimabilis, et gloria incomprehensibilis : cui astat exercitus angelorum cum tremore,
22
quorum servatio in vento et igni convertitur : cuius verbum verum, et dicta perseverantia :
23
cuius iussio fortis, et dispositio terribilis : cuius aspectus arefacit abyssos, et indignatio tabescere facit montes, et veritas testificatur :
24
exaudi orationem servi tui, et auribus percipe precationem figmenti tui.
25
dum enim vivo, loquar : et dum sapio, respondebo :
26
nec respicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.
27
nec intendas impia gentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.
28
nec cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tua timorem cognoverunt.
29
neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt : sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
30
nec indigneris eis qui bestiis peiores iudicati sunt : sed diligas eos qui semper in tua iustitia confidunt, et gloria.
31
quoniam nos et patres nostri talibus morbis languemus : tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
32
si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis autem non habentibus opera iustitiae.
33
iusti enim, quibus sunt opera multa reposita, ex propriis operibus recipient mercedem.
34
quid est enim homo, ut ei indigneris : aut genus corruptibile, ut ita amarus sis de ipso ?
35
in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
36
in hoc enim annuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum.
37
et respondit ad me, et dixit : recte locutus es aliqua : et iuxta sermones tuos, sic et fiet,
38
quoniam non vere cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt ante mortem, ante iudicium, ante perditionem :
39
sed iucundabor super iustorum figmentum, et memorabor peregrinationis quoque, et salvationis et mercedis receptionis.
40
quomodo ergo locutus sum, sic et est.
41
sicut enim agricola serit super terram semina multa, et plantationes multitudinis plantat, sed non in tempore omnia quae seminata sunt, salvantur, sed nec omnia quae plantata sunt, radicabunt : sic et qui in saeculo seminati sunt, non omnes salvabuntur.
42
et respondi, et dixi : si inveni gratiam, loquar.
43
quomodo semen agricolae si non ascenderit, aut non acceperit pluviam tuam in tempore, aut si corruptum fuerit multitudine pluviae,
44
sic periit : et similiter homo qui manibus tuis plasmatus est, et tu ei imago nominatus : quoniam similatus es ei, propter quem omnia plasmasti, et similasti semini agricolae.
45
non irascaris super nos, sed parce populo tuo, et miserere hereditati tuae. tu autem creaturae tuae misereris.
46
et respondit ad me, et dixit : quae sunt praesentia praesentibus, et quae futura futuris ?
47
multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me : tibi autem frequenter et ipsi proximavi, iniustis autem numquam.
48
sed et in hoc mirabilis es coram altissimo,
49
quoniam humiliasti te sicut decet te. et non iudicasti te, ut inter iustos plurimum glorificeris.
50
propter quod miseriae multae, et miserabiles efficientur eis qui habitant saeculum in novissimis : quia in multa superbia ambulaverunt.
51
tu autem pro te intellige, et de similibus tuis inquire gloriam.
52
vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus, praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et perfecta sapientia.
53
radix mali signata est a vobis : infirmitas, et tinea a vobis absconsa est : et in infernum fugit corruptio in oblivione.
54
transierunt dolores, et ostensus est in fine thesaurus immortalitatis.
55
noli ergo adiicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.
56
nam et ipsi accipientes libertatem, spreverunt altissimum, et legem eius contempserunt, et vias eius dereliquerunt.
57
adhuc autem iustos eius conculcaverunt,
58
et dixerunt in corde suo non esse deum : et quidem scientes quoniam moriuntur.
59
sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt : sic eos sitis, et cruciatus, quae praeparata sunt : non enim voluit hominem disperdi.
60
sed et ipsi qui creati sunt, coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos : et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis vitam.
61
quapropter iudicium meum modo appropinquat.
62
quae non omnibus demonstravi, nisi tibi, et tibi similibus paucis. et respondi, et dixi :
63
ecce nunc domine demonstrasti mihi multitudinem signorum, quae incipies facere in novissimis : sed non demonstrasti mihi quo tempore.
9
1
et respondit ad me, et dixit, metiens metire tempus in semetipso : et erit cum videris, quando transierit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,
2
tunc intelliges quoniam ipsum est tempus in quo incipiet altissimus visitare saeculum quod ab eo factum est.
3
et quando videbitur in saeculo motio locorum, et populorum turbatio,
4
tunc intelliges quoniam de his erat altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante te ab initio.
5
sicut enim omne quod factum est in saeculo initium habet, pariter et consummationem, et consummatio est manifesta :
6
sic et altissimi tempora initia habent manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummationes in actu et in signis.
7
et erit, omnis qui salvus factus fuerit, et qui poterit effugere per opera sua et per fidem in qua credidistis,
8
relinquetur de praedictis periculis, et videbit salutare meum in terra mea, et in finibus meis, quoniam sanctificavi me a saeculo.
9
et tunc miserebuntur qui nunc abusi sunt vias meas : et in tormentis commorabuntur hi qui eas proiecerunt in contemptu.
10
qui enim non cognoverunt me, viventes beneficia consecuti :
11
et qui fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,
12
et cum adhuc esset eis apertus paenitentiae locus, non intellexerunt, sed spreverunt : hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
13
tu ergo noli adhuc curiosus esse, quomodo impii cruciabuntur : sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum, et propter quos saeculum, et quando.
14
et respondi, et dixi,
15
olim locutus sum, et nunc dico, et postea dicam : quoniam plures sunt qui pereunt, quàm qui salvabuntur :
16
sicut multiplicatur fluctus super guttam. et respondit ad me, et dixit,
17
qualis ager, talia et semina : et quales flores, tales et tincturae : et qualis operator, talis et creatio : et qualis agricola, talis cultura : quoniam tempus erat saeculi.
18
et nunc cum essem parans eis his qui nunc sunt ; antequam fieret saeculum, in quo habitarent : et nemo mihi contradixit.
19
tunc enim quisque, et nunc creatur in mundo hoc parato, et messe indeficienti, et lege investigabili corrupti sunt mores eorum.
20
et consideravi saeculum, et ecce erat periculum propter cogitationes quae in eo advenerunt.
21
et vidi, et peperci ei valde : et servavi mihi acinum de botro, et plantationem de tribu multa.
22
pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus, et plantatio mea : quia cum multo labore perfeci.
23
tu autem si adhuc intromittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis :
24
ibis in campum florum, ubi domus non est aedificata : et manducabis solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis, et vinum non bibes, sed solummodo flores :
25
deprecare altissimum sine intermissione, et veniam, et loquar tecum.
26
et profectus sum, sicut dixit mihi in campum, qui vocatur ardath, et sedi ibi in floribus. et de herbis agri manducavi, et facta est esca earum mihi in saturitatem.
27
et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra fœnum, et cor meum iterum turbabatur sicut ante.
28
et apertum est os meum, et inchoavi dicere coram altissimo, et dixi,
29
o domine, te nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quod non calcatur, et infructuoso, quando erant exeuntes de aegypto : et dicens dixisti,
30
tu israel audi me, et semen iacob intende sermonibus meis.
31
ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificabimini in eo per saeculum.
32
nam patres nostri accipientes legem, non servaverunt, et legitima mea non custodierunt, et factus est fructus legis non parens : nec enim poterat, quoniam tuus erat.
33
nam qui acceperunt, perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.
34
et ecce, consuetudo est, ut, cum acceperit terra semen, vel navem mare, vel vas aliquod escam vel potum : cum fuerit exterminatum id, in quo seminatum est, vel in quod missum est :
35
simul id quod seminatum, vel missum est, vel quae suscepta sunt, exterminantur, et suscepta iam non manent apud nos : sed nobis sic non factum est.
36
nos quidem qui legem accepimus peccantes perivimus, et cor nostrum quod suscepit eam :
37
nam lex non periit, sed permansit in suo labore.
38
et cum loquerer haec in corde meo, respexi oculis meis, et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat, et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discissa, et cinis super caput eius.
39
et dimisi cogitatus, in quibus eram cogitans, et conversus sum ad eam, et dixi ei,
40
ut quid fles ? et quid doles animo ? et dixit ad me,
41
dimitte me domine meus, ut defleam me, et adiiciam dolorem : quoniam valde amaro sum animo, et humiliata sum valde.
42
et dixi ei, quid passa es ? dic mihi. et dixit ad me,
43
sterilis fui ego famula tua, et non peperi, habens maritum annis triginta.
44
ego enim per singulas horas, et per singulos dies, et annos hos triginta deprecor altissimum nocte ac die.
45
et factum est, post triginta annos exaudivit me deus ancillam tuam, et vidit humilitatem meam, et attendit tribulationi meae, et dedit mihi filium : et iucundata sum super eum valde ego, et vir meus, et omnes cives mei, et honorificabamus valde fortem.
46
et nutrivi eum cum labore multo.
47
et factum est cum crevisset, et venisset accipere uxorem, feci diem epuli.
10
1
et factum est, cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit, et mortuus est :
2
et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandum me, et quievi usque in alium diem usque nocte.
3
et factum est, cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem : et surrexi nocte, et fugi : et veni sicut vides in hoc campo :
4
et cogito iam non reverti in civitatem, sed hic consistere : et neque manducare, neque bibere, sed sine intermissione lugere, et ieiunare usque dum moriar.
5
et dereliqui sermones in quibus eram, et respondi cum iracundia ad eam, et dixi,
6
stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum, et quae nobis contingunt ?
7
quoniam sion mater nostra omni tristitia contristata et humilitate humiliata est, et luget validissime.
8
et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes sumus : quoniam omnes contristati sumus, tu autem contristaris in uno filio ?
9
interroga enim terram, et dicet tibi : quoniam haec est, quae debeat lugere casum tantorum super eam germinantium.
10
et ex ipsa ab initio omnes nati et alii venient : et ecce, pene omnes in perditionem ambulant, et exterminium fit multitudo eorum.
11
et quis ergo debet lugere magis, nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quàm tu quae pro uno doles ? si autem dicis mihi,
12
quoniam non est planctus meus similis terrae : quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum mœroribus peperi, et cum doloribus genui :
13
terra autem secundum viam terrae, abiitque in ea multitudo praesens, quo modo evenit : et ego tibi dico,
14
sicut tu cum labore peperisti, sic et terra dat fructum suum homini ab initio ei qui fecit eam.
15
nunc ergo retine apud temetipsam dolorem tuum, et fortiter fer qui tibi contigerunt casus.
16
si enim iustificaveris terminum dei, et consilium suum recipies in tempore, et in talibus collaudaberis ;
17
ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me,
18
non faciam, neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.
19
et apposui adhuc loqui ad eam, et dixi,
20
noli facere hunc sermonem, sed consenti persuadenti. quot enim casus sion ? consolare propter dolorem hierusalem.
21
vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est, et altare nostrum demolitum est, et templum nostrum destructum est,
22
et psalterium nostrum humiliatum est, et hymnus conticuit, et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est, et arca testamenti nostri direpta est, et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod invocatum est super nos, pene prophanatum est : et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et levitae nostri in captivitatem abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt, et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt, et parvuli nostri perditi sunt, et iuvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt :
23
et quod omnium maius, signaculum sion, quoniam resignata est de gloria sua. nam et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.
24
tu ergo excute tuam tristitiam multam, et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur fortis, et requiem faciet tibi altissimus requietionem laborum.
25
et factum est, cum loquebar ad eam, facies eius fulgebat subito et species, coruscus fiebat visus eius, ut essem pavens valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.
26
et ecce, subito emisit sonitum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a mulieris sono. et vidi :
27
et ecce, amplius mulier non comparebat mihi, sed civitas aedificabatur, et locus demonstrabatur de fundamentis magnis : et timui, et clamavi voce magna, et dixi,
28
ubi est uriel angelus, qui a principio venit ad me ? quoniam ipse me fecit venire in multitudine in excessu mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem, et oratio mea in improperium.
29
et cum essem loquens ego haec, ecce venit ad me, et vidit me.
30
et ecce eram positus ut mortuus, et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam, et confortavit me, et statuit me super pedes meos, et dixit mihi,
31
quid tibi est ? et quare conturbatus est intellectus tuus, et sensus cordis tui ? et quare conturbaris ? et dixi,
32
quoniam dereliquisti me, et ego quidem feci secundum sermones tuos, et exivi in campum : et ecce vidi, et video quòd non possum enarrare. et dixit ad me,
33
sta ut vir, et commonebo te. et dixi,
34
loquere domine meus tu in me, noli me derelinquere, ut non frustra moriar :
35
quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
36
aut numquid sensus meus fallitur, et anima mea somniat ?
37
nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me, et dixit,
38
audi me et doceam te, et dicam tibi de quibus times : quoniam altissimus revelavit tibi mysteria multa.
39
vidit rectam viam tuam, quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo, et valde lugebas propter sion.
40
hic ergo intellectus visionis quae tibi apparuit ante paululum.
41
quam vidisti lugentem, inchoasti consolari eam.
42
nunc autem iam speciem mulieris non vides, sed apparuit tibi civitas aedificari :
43
et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est.
44
haec mulier quam vidisti, haec est sion : et quoniam dixit tibi quam et nunc conspicies, ut civitatem aedificatam.
45
et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit triginta annis : propter quod erant anni scilicet triginta, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.
46
et factum est post annos triginta, aedificavit salomon civitatem, et obtulit oblationes : tunc fuit quando peperit sterilis filium.
47
et quod tibi dixit, quoniam nutrivit eum cum labore, hoc erat, habitatio in hierusalem.
48
et quoniam dixit tibi, quòd filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset, et contigisset ei casus, hoc erat, quae facta est ruina hierusalem.
49
et ecce, vidisti similitudinem eius : et quoniam filium lugeret, inchoasti consolari eam : et de his quae contigerunt, haec erant tibi aperienda.
50
et nunc videt altissimus, quoniam ex animo contristatus es, et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius, et pulchritudinem decoris eius.
51
propterea enim dixi tibi ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.
52
sciebam enim ego, quoniam altissimus incipiebat tibi ostendere haec :
53
propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum aedificii.
54
nec enim poterat opus aedificii hominis sustineri in loco ubi incipiebatur altissimi civitas ostendi.
55
tu ergo noli timere, neque expavescat cor tuum : sed ingredere, et vide splendorem et magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visus oculorum videre :
56
et post haec audies quantum capit auditus aurium tuarum audire.
57
tu enim beatus es prae multis, et vocatus es apud altissimum sicut et pauci.
58
nocte autem, quae in crastinum futura est, manebis hic :
59
et ostendet tibi altissimus eas visiones supremorum, quae faciet altissimus his qui habitant super terram a novissimis diebus.
60
et dormivi illam noctem et aliam, sicut dixerat mihi.
11
1
et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pennarum et capita tria.
2
et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insufflabant in eam, et colligebantur.
3
et vidi, et de pennis eius nascebantur contrariae pennae, et ipsae fiebant in pennaculis minutis et modicis.
4
nam capita eius erant quiescentia, et dimidium caput erat maius aliorum capitum, sed ipsa quiescebat cum eis.
5
et vidi, et ecce aquila volavit in pennis suis, et regnavit super terram, et super eos qui habitant in ea.
6
et vidi, quoniam subiecta erant ei omnia sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
7
et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos, et misit vocem pennis suis, dicens,
8
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo, et per tempus vigilate.
9
capita autem in novissimo serventur.
10
et vidi, et ecce vox non exibat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
11
et numeravi contrarias pennas eius, et ecce ipsae erant octo.
12
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una penna, et regnavit super omnem terram.
13
et factum est cum regnaret, venit ei finis, et non apparuit locus eius : et sequens exurrexit, et regnabat. ipsa multum tenuit tempus.
14
et factum est cum regnaret et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.
15
et ecce vox emissa est illi, dicens,
16
audi tu quae tanto tempore tenuisti terram. haec annuncio tibi antequam incipias non apparere.
17
nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
18
et levavit se tertia, et tenuit principatum sicut et priores : et non apparuit et ipsa.
19
et sic contingebat omnibus aliis singulatim principatum gerere, et iterum nusquam comparere.
20
et vidi, et ecce in tempore sequentes pennae erigebantur a dextera parte, ut tenerent et ipsae principatum : et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non comparebant.
21
nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
22
et vidi post haec, et ecce non comparuerunt duodecim pennae, et duo pennacula :
23
et nihil supererat in corpore aquilae, nisi duo capita quiescentia et sex pennacula.
24
et vidi, et ecce sex pennaculis divisae sunt duae, et manserunt sub capite, quod est ad dexteram partem. nam quattuor manserunt in loco suo.
25
et vidi, et ecce subalares cogitabant se erigere, et tenere principatus.
26
et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non comparuit.
27
et secundae velocius quam priores, non comparuerunt.
28
et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipsae regnare.
29
et in eo cum cogitarent, ecce unum quiescentium capitum quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maius.
30
et vidi quoniam completa sunt duo capita secum :
31
et ecce conversum est caput cum his qui cum eo erant, et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
32
hoc autem caput perconterruit omnem terram, et dominabatur in ea his qui habitant terram cum labore multo, et potentatum tenuit orbis terrarum super omnes alas quae fuerunt.
33
et vidi post haec, et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut alae.
34
superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram, et super eos qui habitant in ea.
35
et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod a laeva.
36
et audivi vocem dicentem mihi, conspice contra te, et considera quod vides.
37
et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens : et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. et dixit, dicens,
38
audi tu, et loquar ad te, et dicet altissimus tibi,
39
nonne tu es, qui superasti de quattuor animalibus, quae feceram regnare in saeculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum ?
40
et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatu tenuit saeculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo.
41
et iudicasti terram non cum veritate.
42
tribulasti enim mansuetos, et laesisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum, qui te non nocuerunt.
43
et ascendit contumelia tua usque ad altissimum, et superbia tua ad fortem.
44
et respexit altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera eius completa sunt.
45
propterea non appareas tu aquila. et alae tuae horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum,
46
uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret iudicium, et misericordiam eius qui fecit eam.
12
1
et factum est, dum loqueretur leo verba haec ad aquilam : et vidi,
2
et ecce quod superaverat caput, et non comparuerunt quattuor alae illae, quae ad eum transierunt, et erectae sunt ut regnarent : et erat regnum eorum exile, et tumultu plenum.
3
et vidi, et ecce ipsa non apparebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde, et ego a tumultu et excessu mentis, et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo,
4
ecce tu praestitisti mihi hoc in eo, quòd scrutaris vias altissimi.
5
ecce adhuc fatigatus sum animo, et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore, quam expavi nocte hac.
6
nunc ergo orabo altissimum, ut me confortet usque in finem.
7
et dixi, dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certe ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
8
conforta me, et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoleris animam meam.
9
dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum novissima. et dixit ad me,
10
haec est interpretatio visionis huius.
11
aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quod visum est in visione danieli fratri tuo.
12
sed non est illi interpretatum quoniam ego nunc tibi interpretor.
13
ecce dies veniunt, et exurget regnum super terram, et erit timor acrior omnium regnorum quae fuerunt ante eum.
14
regnabunt autem in ea reges duodecim, unus post unum.
15
nam secundus incipiet regnare, et ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.
16
haec est interpretatio duodecim alarum, quas vidisti.
17
et quam audisti vocem quae locuta est, non de capitibus eius exeuntem, sed de medio corporis eius,
18
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat : et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
19
et quoniam vidisti subalares octo cohaerentes alis eius,
20
haec est interpretatio. exurgent in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia, et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient.
21
appropinquante autem tempore medio quattuor servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus eius ut finiatur : duo vero in finem servabuntur.
22
et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
23
haec est interpretatio : in novissimis eius suscitabit altissimus tria regna, et revocabit in ea multa, et dominabuntur terram,
24
et qui habitant in ea, cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
25
isti enim erunt, qui recapitulabunt impietates eius, et qui perficient novissima eius.
26
et quoniam vidisti caput maius non apparens, haec est interpretatio eius. quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
27
nam duo qui perseveraverint, gladius eos comedet.
28
unius enim gladius comedet qui cum eo : sed tamen hic gladio in novissimis cadet.
29
et quoniam vidisti duas subalares traiicientes super caput quod est in dextera parte,
30
haec est interpretatio. hi sunt quos conservavit altissimus in finem suum, hoc est regnum exile, et turbationis plenum.
31
sicut vidisti et leonem, quem vidisti de silva evigilantem, et rugientem, et loquentem ad aquilam, et arguentem eam, et iniustitias ipsius per omnes sermones eius sicut audisti :
32
hic est ventus quem servavit altissimus in finem ad eos, et impietates ipsorum : et arguet illos, et incutiet coram ipsis discerptiones eorum.
33
statuet enim eos in iudicio vivos : et erit, cum arguerit eos, tunc corripiet eos.
34
nam residuum populum meum liberabit cum miseria, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos quoadusque veniet finis dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
35
hoc somnium quod vidisti, et hae interpretationes.
36
tu ergo solus dignus fuisti scire altissimi secretum hoc.
37
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pone ea in loco abscondito :
38
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis posse capere, et servare secreta haec.
39
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quidquid visum fuerit altissimo ostendere tibi.
40
et profectus est a me. et factum est, cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum : et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes :
41
quid peccavimus tibi, et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc ?
42
tu enim nobis superes solus ex omnibus populis, sicut botrus de vinea, et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus et navis salvata a tempestate.
43
aut non sufficiunt nobis mala quae contingunt ?
44
si ergo tu nos dereliqueris, quanto nobis erat melius si essemus succensi et nos cum incendio sion ?
45
nec enim nos sumus meliores eorum qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos, et dixi :
46
confide israel, et noli tristari tu domus iacob.
47
est enim memoria vestri coram altissimo, et fortis non est oblitus vestri in tentatione.
48
ego enim non dereliqui vos, neque excessi a vobis : sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione sion, ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.
49
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
50
et profectus est populus, sicut dixi ei, in civitatem :
51
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit : et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est esca mihi in diebus illis.
13
1
et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.
2
et ecce de mari ventus exurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.
3
et vidi, et ecce convalescebat ille homo cum millibus caeli : et ubi vultum suum vertebat ut consideraret tremebant omnia quae sub eo videbantur :
4
et ubicumque exibat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius sicut quiescet terra quando senserit ignem.
5
et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.
6
et vidi, et ecce sibimetipsi sculpserat montem magnum, et volavit super eum.
7
ego autem quaesivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons, et non potui.
8
et post haec vidi, et ecce omnes qui congregati sunt ad eum, ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
9
et ecce, ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam, neque frameam tenebat, neque aliquod vas bellicosum nisi solummodo ut vidi,
10
quoniam emisit de ore suo sicut flatum ignis, et de labiis eius spiritus flammae, et de lingua eius emittebat scintillas et tempestates, et commista sunt omnia simul, hic flatus ignis, et spiritus flammae, et multitudo tempestatis :
11
et concidit super multitudinem in impetu, quae praeparata erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine, nisi solummodo pulvis, et fumi odor : et vidi, et extimui.
12
et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte, et vocantem ad se multitudinem aliam pacificam,
13
et accedebat ad eum vultus hominum multorum quorumdam gaudentium, quorundam tristantium : aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis, qui offerebantur. et aegrotavi a multitudine pavoris, et expergefactus sum, et dixi.
14
tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec, et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam :
15
et nunc demonstra mihi adhuc interpretationem somnii huius.
16
sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerunt in diebus illis : et multo plus vae his qui non sunt derelicti.
17
qui enim non sunt derelicti, tristes erant.
18
intelligo nunc quae sunt reposita in novissimis diebus, et occurrent eis, sed et his qui derelicti sunt.
19
propter hoc venerunt enim in pericula magna, et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
20
attamen facilius est periclitantem venire in hunc quàm pertransire, sicut nubem a saeculo, et nunc videre quae contingunt in novissimo. et respondit ad me, et dixit :
21
et visionis interpretationem dicam tibi : et de quibus locutus es adaperiam tibi.
22
quoniam de his dixisti qui derelicti sunt : haec est interpretatio.
23
qui aufert periculum illo tempore, hic se custodivit. qui in periculo inciderunt, hi sunt qui habent opera et fidem ad fortissimum.
24
scito ergo quoniam magis beatificati sunt qui derelicti, super eos qui mortui sunt.
25
hae interpretationes visionis, quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
26
ipse est quem conservat altissimus multis temporibus, qui per semetipsum liberabit creaturam suam : et ipse disponet, qui derelicti sunt.
27
et quoniam vidisti de ore eius exire, ut spiritum, et ignem, et tempestatem :
28
et quoniam non tenebat frameam, neque vas bellicosum : corrupit enim impetus eius multitudinem, quae venerat expugnare eum. haec est interpretatio.
29
ecce dies veniunt, quando incipiet altissimus liberare eos qui super terram sunt :
30
et veniet in excessu mentis super eos qui inhabitant terram.
31
et alii alios cogitabunt debellare : civitas civitatem, et locus locum, et gens adversus gentem, et regnum adversus regnum.
32
et erit, cum fient haec, et contingent signa quae ante ostendi tibi : et tunc revelabitur filius meus, quem vidisti, ut virum ascendentem.
33
et erit, quando audierint omnes gentes vocem eius : et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum, quod habent ad alterutrum :
34
et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut volentes venire, et expugnare eum.
35
ipse autem stabit super cacumen montis sion.
36
sion autem veniet, et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
37
ipse autem filius meus arguet quae adinvenerunt gentes, impietates eorum has quae tempestati appropinquaverunt propter mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari :
38
quae assimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore per legem quae igni assimilata est.
39
et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,
40
hae sunt decem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus osee regis, quem captivum duxit salmanasar rex assyriorum : et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram aliam.
41
ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem ubi numquam inhabitavit genus humanum :
42
vel ibi observare legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.
43
per introitus autem angustos fluminis euphraten introierunt.
44
fecit enim eis tunc altissimus signa, et statuit venas fluminis usquequo transirent.
45
per eam enim regionem erat via multa itineris, anni unius et dimidii : nam regio ilia vocatur arsareth.
46
tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore : et nunc iterum cum cœperint venire,
47
iterum altissimus statuet venas fluminis ut possint transire : propter haec vidisti multitudinem cum pace.
48
sed et qui derelicti sunt de populo tuo, hi sunt qui inveniuntur intra terminum meum.
49
factum erit ergo, quando incipiet perdere multitudinem earum, quae collectae sunt gentes, proteget eos qui superaverunt populum :
50
et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
51
et dixi ego, dominator domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi :
52
sicut non potes haec vel scrutari, vel scire quae sunt in profundo maris : sic non poterit quisque super terram videre filium meum, vel eos qui cum eo sunt, nisi in tempore diei.
53
haec est interpretatio somnii quod vidisti, et propter quod illuminatus es hic solus.
54
dereliquisti enim tuam, et circa meam vocasti legem, et quaesisti.
55
vitam enim tuam disposuisti in sapientia, et sensum tuum vocasti matrem :
56
et propter hoc ostendi tibi merces apud altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar, et exponam tibi gravia et mirabilia.
57
et profectus sum, et transii in campum, multum glorificans et laudans altissimum de mirabilibus quae per tempus faciebat :
58
et quoniam gubernat ipsum, et quae sunt in temporibus illata, et sedi ibi tribus diebus.
14
1
et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu.
2
et ecce, vox exivit contra me de rubo, et dixit : ezra ezra. et dixi : ecce ego domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me :
3
revelans revelatus sum super rubum, et locutus sum moysi, quando populus meus serviebat in aegypto,
4
et misi eum, et eduxi populum meum de aegypto, et adduxi eum super montem sina, et detinebam eum apud me diebus multis :
5
et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et finem : et praecepi ei, dicens :
6
haec in palam facies verba, et haec abscondes.
7
et nunc tibi dico :
8
signa quae demonstravi, et somnia quae vidisti, et interpretationes quas tu vidisti, in corde tuo repone ea :
9
tu enim recipieris ab omnibus, converteris residuus cum consilio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.
10
quoniam saeculum perdidit iuventutem suam, et tempora appropinquant senescere.
11
duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decima et dimidium decimae partis :
12
supersunt autem eius post medium decimae partis.
13
nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptelae,
14
et dimitte abs te mortales cogitationes, et proiice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his :
15
quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facient :
16
quantum enim invalidum fiet saeculum a senectute, tantum multiplicabuntur super inhabitantes mala.
17
prolongavit enim se magis veritas, et appropinquavit mendacium. iam enim festinat venire, quam vidisti visionem.
18
et respondi, et dixi coram te domine.
19
ecce enim ego abibo, sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit ?
20
positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine.
21
quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt, vel quae incipient opera.
22
si enim inveni in te gratiam, immitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis, vivant.
23
et respondit ad me, et dixit : vadens congrega populum, et dices ad eos, ut non quaerant te diebus quadraginta.
24
tu autem praepara tibi buxos multos, et accipe tecum saream, dabriam, salemiam, echanum et asiel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
25
et venias huc, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
26
et tunc pefectis quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades, in crastinum enim hac hora incipies scribere.
27
et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum, et dixi :
28
audi israel verba haec :
29
peregrinati sunt patres nostri ab initio in aegypto, et liberati sunt inde :
30
et acceperunt legem vitae, quam non custodierunt, quam et vos post eos transgressi estis :
31
et data est vobis terra in sortem, et terra sion, et patres vestri, et vos iniquitatem fecistis, et non servastis vias quas praecepit vobis altissimus :
32
et iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
33
et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsum vestrum sunt.
34
si ergo imperaveritis sensui vestro, et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis, et post mortem misericordiam consequemini.
35
iudicium enim post mortem veniet, quando iterum reviviscemus : et tunc iustorum nomina parebunt, et impiorum facta ostendentur.
36
ad me igitur nemo accedat nunc, neque requirat me usque dies quadraginta.
37
et accepi quinque viros sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campum, et mansimus ibi.
38
et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens : ezra aperi os tuum, et bibe quo te potavero.
39
et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi. hoc erat plenum sicut aqua : color autem eius ut ignis similis.
40
et accepi, et bibi : et in eo cum bibissem, cor meum cruciabatur intellectu, et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabatur memoria.
41
et apertum est os meum, et non est clausum amplius.
42
altissimus dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur excessiones noctis, quas non sciebant.
43
nocte autem manducabant panem, ego autem per diem loquebar, et per noctem non tacebam.
44
scripti sunt autem per quadraginta dies libri ducenti quattuor.
45
et factum est cum complevissent quadraginta dies, locutus est altissimus dicens : priora quae scripsisti, in palam pone, et legant digni et indigni :
46
novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.
47
in his enim est vena intellectus, et sapientiae fons, et scientiae flumen. et feci sic.
15
1
ecce loquere in aures plebis meae sermones prophetiae, quos immisero in os tuum, dicit dominus :
2
et fac ut in charta scribantur, quoniam fideles et veri sunt.
3
ne timeas a cogitationibus adversum te, nec turbent te incredulitates dicentium.
4
quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
5
ecce ego induco, dicit dominus, super orbem terrarum mala, gladium, et famem, et mortem, et interitum :
6
propter quod superpolluit iniquitas omnem terram, et adimpleta sunt opera nociva illorum.
7
propterea dicit dominus :
8
iam non silebo de impietatibus eorum quae irreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
9
vindicans vindicabo illos, dicit dominus, et accipiam omnem sanguinem innoxium ex illis ad me.
10
ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur, iam non patiar illum habitare in terra aegypti :
11
sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam plaga sicut prius, et corrumpam omnem terram eius.
12
lugebit aegyptus, et fundamenta eius plaga verberata, et castigatione quas inducet ei deus.
13
lugebunt cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum ab uredine, et grandine, et a sidere terribili.
14
vae saeculo, et qui habitant in eo :
15
quia appropinquavit gladius et contritio eorum, et exurget gens contra gentem ad pugnam, et romphaea in manibus eorum.
16
erit enim inconstabilitio hominibus, et alii aliis invalescentes non curabunt regem suum, et principes viae gestorum suorum in potentia sua.
17
concupiscet enim homo in civitatem ire, et non poterit.
18
propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.
19
non miserebitur homo proximum suum ad irrritum faciendum domos eorum in gladium ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.
20
ecce ego convoco, dicit deus, omnes reges terrae ad me verendum, qui sunt ab oriente, et ab austro, et ab euro, et a libano, ad convertendos in se, et reddere quae dederunt illis :
21
sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinu eorum. haec dicit dominus deus.
22
non parcet dextera mea super peccatores, nec cessabit romphaea super effundentem sanguinem innoxium super terram.
23
exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae, et peccatores quasi stramen incensum.
24
vae eis qui peccant, et non observant mandata mea, dicit dominus.
25
non parcam illis. discedite filii a potestate. nolite contaminare sanctificationem meam,
26
quoniam novit dominus omnes qui delinquunt in illum ; propterea tradidit eos in mortem, et in occisionem.
27
iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis. non enim liberabit vos deus, propter quod peccastis in eum.
28
ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.
29
et exient nationes draconum arabum in curribus multis, et sicut flatus, eorum numerus fertur super terram, ut iam timeant et trepident omnes qui illos audient,
30
carmonii insanientes in ira, et exient ut apri de silva, et advenient de virtute magna, et constabunt in pugnam cum illis, et vastabunt portionem terrae assyriorum.
31
et post haec supervalescent dracones nativitatis suae memores, et convertent se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos.
32
isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum, et convertent pedes suos in fugam,
33
et a territorio assyriorum subsessor obsidebit eos, et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitu illorum, et contentio in reges ipsorum.
34
ecce nubes ab oriente, et septentrione usque ad meridianum, et facies earum horrida valde, plena irae et procellae,
35
et collident se invicem, et collident sidus copiosum super terram, et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem,
36
et fimus hominis usque ad sub-stramen cameli, et erit timor et tremor multus super terram,
37
et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor apprehendet illos : et post haec movebuntur nimbi copiosi
38
a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente :
39
et superinvalescent venti ab oriente, et recludent eam, et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exterritationem ad orientalem ventum et occidentem violabitur :
40
et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae, et sidus, ut exterreant omnem terram, et inhabitantes eam, et infundent super omnem locum altum et eminentem sidus terribile,
41
ignem et grandinem, et romphaeas volantes, et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi plenitudine aquarum multarum.
42
et demolientur civitates, et muros, et montes, et colles, et ligna silvarum, et fœnum pratorum, et frumenta eorum.
43
et transibunt constantes usque ad babylonem, et exterent eam :
44
convenient ad ipsam, et circuibunt eam, et effundent sidus, et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque in caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam :
45
et qui sub ea remanserint, servient his qui exterruerunt.
46
et tu asia concors in spem babylonis, et gloria personae eius,
47
vae tibi misera propter quod assimilasti ei, et ornasti filias tuas in fornicatione, ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui tecum cupierunt semper fornicari.
48
odibilem imitata es in omnibus operibus eius, et in adinventionibus eius : propterea dicit deus,
49
immittam tibi mala, viduitatem, paupertatem, et famem, et gladium, et pestem, ad devastandas domos tuas a violatione, et morte, et gloria virtutis tuae.
50
sicut flos siccabitur, cum exurget ardor, qui emissus est super te,
51
infirmaberis ut paupercula plagata et castigata a mulieribus, ut non possint te suscipere potentes et amatores.
52
numquid ego sic zelabor te, dicit dominus,
53
nisi occidisses electos meos in omni tempore, exaltatus percussionem manuum, et dicens super mortem eorum, cum inebriata esses,
54
exorna speciem vultus tui ?
55
merces fornicationis tuae in sinu tuo, propter hoc redditionem accipies.
56
sicut facies electis meis, dicit dominus, sic faciet tibi deus, et tradet te in malum.
57
et nati tui fame interient : et tu rhomphaea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.
58
et qui sunt in montibus, fame peribunt, et manducabunt carnes suas, et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.
59
infelix per maria venies, et rursum accipies mala.
60
et in transitu allident civitatem occisam, et exterent aliquam portionem terrae tuae, et partem gloriae tuae exterminabunt, rursum revertentes ad babylonem subversam.
61
et demolita eris illis pro stipula, et ipsi erunt tibi ignis :
62
et devorabunt te, et civitates tuas, terram tuam et montes tuos, omnes silvas tuas et lignum fructiferum igni comburent.
63
filios tuos captivos ducent, et censum tuum in praedam habebunt, et gloriam faciei tuae exterminabunt.
16
1
vae tibi babylon et asia, vae tibi aegypte et syria.
2
praecingite vos saccis et ciliciis, et plangite filios vestros, et dolete : quoniam appropinquavit contritio vestra.
3
immissus est vobis gladius, et quis est qui avertat illum ?
4
immissus est in vobis ignis, et quis est qui extinguat illum ?
5
immissa sunt vobis mala, et quis est qui repellat ea ?
6
numquid repellet aliquis leonem esurientem in silva, aut extinguet ignem in stipula, mox quando cœperit ardere ?
7
numquid repellet aliquis sagittam a sagittario forti missam ?
8
dominus fortis immittit mala, et quis est qui repellat ea ?
9
exiit ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum ?
10
coruscabit, et quis non timebit ? tonabit, et quis non pavebit ?
11
dominus comminabitur, et quis non funditus conteretur a facie ipsius ?
12
terra tremuit et fundamenta eius, mare fluctuat de profundo, et fluctus eius disturbabuntur, et pisces eius a facie domini, et a gloria virtutis eius :
13
quoniam fortis dextera eius quae arcum tendit : sagittae eius acutae quae ab ipso mittuntur, non deficient, cum cœperint mitti in fines terrae.
14
ecce mittuntur mala, et non revertentur donec veniant super terram.
15
ignis succenditur, et non extinguetur, donec consumat fundamenta terrae.
16
quemadmodum non redit sagitta missa a valido sagittario, sic non revertentur mala quae missa fuerint in terram.
17
vae mihi vae mihi : quis me liberabit in illis diebus ?
18
initium dolorum et multi gemitus, initium famis et multi interitus, initium bellorum et formidabunt potestates, initium malorum et trepidabunt omnes.
19
in his quid faciam, cum venerint mala ?
20
ecce fames et plaga, et tribulatio, et angustia missa sunt flagella in emendatione,
21
et in his omnibus se non convertent ab iniquitatibus suis, neque flagellorum memores erunt semper.
22
ecce, erit annonae vilitas super terram, sic ut putent sibi esse directam pacem, et tunc germinabunt mala super terram, gladius, fames, et magna confusio.
23
a fame enim plurimi qui inhabitant terram interient, et gladius perdet ceteros qui superaverint a fame,
24
et mortui sicut stercora proiicientur, et non erit qui consoletur eos. derelinquetur enim terra deserta, et civitates eius deiicientur.
25
non derelinquetur qui colat terram, et qui seminet eam.
26
ligna dabunt fructus, et quis vindemiabit illa ?
27
uva matura fiet, et quis calcabit illam ? erit enim locis magna desertio.
28
cupiet enim homo hominem videre, vel vocem eius audire.
29
relinquentur enim de civitate decem, et duo de agro qui absconderint se in densis nemoribus, et scissuris petrarum :
30
quemadmodum derelinquuntur in oliveto et singulis arboribus tres aut quattuor olivae.
31
aut sicut in vinea vindemiata racemi relinquuntur ab his qui diligenter vineam scrutantur :
32
sic relinquentur in diebus illis tres aut quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphaea.
33
et relinquetur terra deserta, et agri eius inveterabunt, et viae eius, et omnes semitae eius germinabunt spinas, eo quòd non transient homines per eam.
34
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium :
35
sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
36
audite vero ista, et cognoscite ea servi domini.
37
ecce verbum domini, excipite illud : ne diis credatis de quibus dicit dominus.
38
ecce appropinquant mala, et non tardant.
39
quemadmodum praegnans cum parit in nono mense filium suum, appropinquante hora partus eius ante horas duas vel tres, dolores circumeunt ventrem eius, et prodeunte infante de ventre non tardabunt uno puncto :
40
sic non morabuntur mala ad prodeundum super terram, et saeculum gemet, et dolores circumtenebunt illud.
41
audite verbum, plebs mea : parate vos in pugnam, et in malis sic estote, quasi advenae terrae.
42
qui vendit, quasi qui fugiat : et qui emit, quasi qui perditurus.
43
qui mercatur, quasi qui fructum non capiat : et qui aedificat, quasi non habitaturus.
44
qui seminat, quasi qui non metet : sic et qui vineam putat, quasi non vindemiaturus.
45
qui nubunt, sic quasi filios non facturi : et qui non nubunt, sic quasi vidui.
46
propter quod qui laborant, sine causa laborant :
47
fructus enim illorum alienigenae metent, et substantiam illorum rapient, et domos evertent, et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos.
48
et qui negotiantur in rapina, quantum diu exornant civitates et domos suas, et possessions et personas suas,
49
tanto magis adzelabor eos super peccata sua, dicit dominus :
50
quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
51
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in facie, cum venerit qui defendat exquirentem omne peccatum super terram.
52
propterea nolite similari ei, nec operibus eius :
53
quoniam adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra, et iustitia regnabit in vos.
54
non dicat peccator se non peccasse : quoniam carbones ignis comburet super caput eius, qui dicit : non peccavi coram domino deo et gloria ipsius.
55
ecce dominus cognoscet omnia opera hominum, et adinventiones illorum, et cogitationes illorum, et corda illorum.
56
dixit enim : fiats terra, et facta est : fiat caelum, et factum est.
57
et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum.
58
qui scrutatur abyssum, et thesauros illarum : qui mensus est mare, et conceptum eius.
59
qui conclusit mare in medio aquarum, et suspendit terram super aquas verbo suo.
60
qui extendit caelum quasi cameram, super aquas fundavit eum.
61
qui posuit in deserto fontes aquarum, et super verticem montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti petra, ut potaret terram.
62
qui finxit hominem, et posuit cor suum in medio corporis, et misit ei spiritum, vitam et intellectum,
63
et spiramen dei omnipotentis qui fecit omnia, et scrutinat omnia absconsa in absconsis terrae.
64
hic novit adinventionem vestram, et quae cogitatis in cordibus vestris peccantes et volentes occultare peccata vestra.
65
propter quod dominus scrutinando scrutinavit omnia opera vestra, et traducet vos omnes,
66
et vos confusi eritis cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erunt, quae accusatores stabunt in die illo.
67
quid facietis ? aut quomodo abscondetis peccata vestra coram deo et angelis eius ?
68
ecce iudex deus, timete eum. desinite a peccatis vestris, et obliviscamini iniquitates vestras iam agere eas in sempiterno, et deus educet vos, et liberabit de omni tribulatione.
69
ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis, et cibabunt idolis occisos :
70
et qui consenserint eis, erunt illis in derisum, et in improperium, et in conculcationem.
71
erit enim locis locus, et in vicinas civitates exurrectio multa super timentes dominum.
72
erunt quasi insani nemini parcentes, ad diripiendum et devastandum adhuc timentes dominum,
73
quia devastabunt et diripient substantias, et de domibus suis eos eiicient.
74
tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
75
audite dilecti mei, dicit dominus : ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.
76
ne timeatis, nec haesitetis, quoniam deus dux vester est.
77
et qui servat mandata et praecepta mea, dicit dominus deus ne praeponderent vos peccata vestra, ne superelevent se iniquitates vestrae.
78
vae qui constringuntur a peccatis suis, et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva, et spinis tegitur semita eius per quam non transit homo, et excluditur, et mittitur ad devorationem ignis.

Latest revision as of 13:13, 23 April 2021